monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 12 > Iudices, 15 > 19
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XVIII <<<     >>> XX

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XIX

1 (Vers. 14.) Et locutus est ad generos suos, qui acceperant filias eius. Quia postea duae filiae Lot virgines fuisse dicuntur (de quibus et ipse dudum ad Sodomaeos dixerat: Ecce duae filiae meae, quae non cognoverunt virum), et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos; [Scilicet ex Rabbinorum scholis; nullo tamen ex Scripturis idoneo argumento.] nonnulli arbitrantur illas, quae viros habuerunt, in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre, quae virgines fuerunt. Quod cum Scriptura non dicat, Hebraea veritas exponenda est, in qua scribitur: Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias eius. Necdum igitur virgines filiae matrimonio fuerant copulatae.
2 (Vers. 21.) Et dixit ei: Ecce admiratus sum faciem tuam. In Hebraeo habet: Ecce suscepi faciem tuam: id est, acquiesco precibus tuis. Quod Symmachus secundum sensum interpretans ait, [Ὁράσει ἐδυσωπήθην, etc. Id significat, aspectu reveritus sum faciem tuam. MARTIAN. ---In vetustiori Reginae codice scriptum est: ΩΡΑ ΗΥΔΗ ΗΛΥ;CΩΠΗΩΗΝ, etc. quae sic emendata legerim: Ὅρα ἠΰτε (sive εὖτε) ἐδυσωπήθην, etc. quod est, Vide quemadmodum reveritus sum, etc. Ac certe Drusius satis ingeniose pro ὁράσει, legendum coniecerat duobus verbis ὅρα σοι; et primum ὅρα pro ἰδοὺ, ecce accipiendum, quod Hebraico respondeat.] ὁράσει ἐδυσωπήθην τὸ πρόσωπόν σου.
3 (Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Pro quo legimus in Hebraeo: Ecce ascendebat CITOR, quasi [Falso hactenus obtinuerat ἀναπνεύμασις pro ἀναθυμίασις, quod ex paulo corrupto in mss. verbo ΑΝΑΘΥΜΑ;CΙC, excudi ac restitui. Est autem ἀναθυμίασις, quem proprie Hieron. notat, aestus fornacis et vapor. Contra nec Graece ἀναπνεύμασις dicitur, aut apud Graecum quempiam scriptorem inveniri scio pro ἀνάπνευσις, quod est respiratio.] ἀναθυμίασις fornacis: quod nos vaporem, vel fumum, sive favillam possumus dicere.
4 (Vers. 30.) Et ascendit Lot de Segor, et sedit in monte: et duae filiae eius cum eo. Timuit enim sedere in Segor. Quaeritur quare cum primum fugae montis Segor praetulerit, et eam in habitaculum suum voluerit liberari, nunc de Segor rursum ad montem migret? Respondebimus veram esse illam Hebraeorum coniecturam de Segor, quod frequenter terrae motu subruta, [Recole quae superius annotavimus in cap. XIV, vers. 3.] Bale primum, et postea Salisa appellata sit: timueritque Lot, dicens, Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est: quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? Et ob hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus dedisse principium. Qui enim caeteras viderat subrui civitates, et hanc stare, seque Dei auxilio erutum: utique de eo, quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. Illud igitur, quod pro excusatione dicitur filiarum, eo quod putaverint defecisse humanum gentis, et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. Denique Hebraei, quod sequitur:
5 (Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo, [Appungunt desuper, etc. Plures mss. codices Hebraeos curiosius inspexi; sed nihil in eis reperire potui quo iuvaretur intelligentia huius loci. Erasmus sic eum illustratum voluit: Appungunt desuper, addunt desuper, significantes id divinitus factum, ut Lot non sentiret concubitum. Verum nec hoc verbum habetur in nostra editione. Haec Erasmus in locum difficillimum, quem Marianus omnino praetermisit. Mss. codices Latini pro appungunt desuper, legunt diverso modo, adiungunt desuper, vel apponunt desuper. Sive igitur intelligamus puncta fuisse superposita verbis hisce Scripturae, Et nescivit, etc. sive ipsa verba fuisse addita in superiore parte contextus sacri et extra seriem reliquorum verborum, quocumque modo id factum credatur, rem incredibilem Hebraei significare voluerunt tam ex punctis, quam ex situ verborum. MARTIAN. ---Non erat, cur se tantopere Martianaeus torqueret, ut hunc locum exponeret; et nec sic tamen aliquando verum inveniret. Hebraicum verbum , id est, et cum surrexisset ab illa, inusitato puncto distinguitur supra medium vau, praeter illud, quod in ventre habet. Idque videre est in plerisque omnibus Hebraicis Bibliis, quae punctis instruuntur, hoc loco ubi et Massora tanquam insolitum notat in margine , punctum est supra vau: idque tandem est, quod appungi desuper tanquam incredibile Hieronymus tradit.] appungunt desuper, quasi incredibile, et quod rerum natura non capiat, coire quempiam nescientem.
6 (Vers. 36 et seqq.) Et conceperunt duae filiae Lot de patre suo, et genuit primogenita filium, et vocavit nomen eius Moab. Iste est pater Moabitarum usque in hanc diem. Et minor, et ipsa peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon id est, filius populi mei. Ipse est pater filiorum Ammon. Moab interpretatur, ex patre: et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cuius quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive ut melius est in Hebraeo, filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, [Ut ex parte sensus nominis. Ammon, sive amman dictus est a matre ben ammi: unde Ammon sic derivatur ab ammi, ut ex parte, sensus nominis sit, non etymologia, et ex parte ipse sermo sit. Ben enim quod filium significat non includitur in voce. Ammon, nisi iuxta sensum etymologicum; quum Ammi ipsum praeferat sermonem, id est, populi mei. MARTIAN. ---Clarius adeo est in Hebraeo , et vocavit nomen eius Benammi, quod interpretatur filius populi mei.] ex parte ipse sit sermo: AMMI enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus.
Hieronymus HOME

bsb4610.107

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik